Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 7:5-21 Vulgata Latina (VULG)

5.  diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.

6.  Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :

7.  propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

8.  Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.

9.  Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.

10.  Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

11.  Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.

12.  Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.

13.  Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.

14.  Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.

15.  Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.

16.  Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.

17.  Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.

18.  Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.

19.  Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

20.  Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

21.  (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)

Read complete chapter Secundum Lucam 7