Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 7:40-49 Vulgata Latina (VULG)

40.  Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.

41.  Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.

42.  Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?

43.  Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.

44.  Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.

45.  Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.

46.  Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.

47.  Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

48.  Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.

49.  Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?

Read complete chapter Secundum Lucam 7