Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 7:4-15 Vulgata Latina (VULG)

4.  At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :

5.  diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.

6.  Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :

7.  propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

8.  Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.

9.  Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.

10.  Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

11.  Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.

12.  Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.

13.  Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.

14.  Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.

15.  Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.

Read complete chapter Secundum Lucam 7