Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 7:32-48 Vulgata Latina (VULG)

32.  Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.

33.  Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.

34.  Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.

35.  Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

36.  Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.

37.  Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :

38.  et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.

39.  Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est.

40.  Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.

41.  Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.

42.  Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?

43.  Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.

44.  Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.

45.  Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.

46.  Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.

47.  Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

48.  Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.

Read complete chapter Secundum Lucam 7