Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 7:22-32 Vulgata Latina (VULG)

22.  Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :

23.  et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.

24.  Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

25.  Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26.  Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :

27.  hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

28.  Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

29.  Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

30.  Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

31.  Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?

32.  Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.

Read complete chapter Secundum Lucam 7