Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 7:18-26 Vulgata Latina (VULG)

18.  Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.

19.  Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

20.  Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

21.  (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)

22.  Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :

23.  et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.

24.  Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

25.  Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26.  Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :

Read complete chapter Secundum Lucam 7