Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 7:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.

2.  Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.

3.  Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.

4.  At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :

5.  diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.

6.  Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :

7.  propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

8.  Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.

9.  Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.

10.  Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

11.  Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.

12.  Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.

13.  Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.

14.  Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.

Read complete chapter Secundum Lucam 7