Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 6:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.

7.  Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.

8.  Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.

9.  Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?

10.  Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.

11.  Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.

12.  Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

Read complete chapter Secundum Lucam 6