Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 6:38-47 Vulgata Latina (VULG)

38.  Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.

39.  Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?

40.  Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.

41.  Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ?

42.  aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

43.  Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum.

44.  Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.

45.  Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

46.  Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ?

47.  Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit :

Read complete chapter Secundum Lucam 6