Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 6:25-36 Vulgata Latina (VULG)

25.  Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.

26.  Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

27.  Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.

28.  Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.

29.  Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.

30.  Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.

31.  Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.

32.  Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.

33.  Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.

34.  Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.

35.  Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

36.  Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.

Read complete chapter Secundum Lucam 6