Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 6:12-24 Vulgata Latina (VULG)

12.  Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

13.  Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :

14.  Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,

15.  Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,

16.  et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.

17.  Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,

18.  qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

19.  Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

20.  Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

21.  Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.

22.  Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

23.  Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.

24.  Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.

Read complete chapter Secundum Lucam 6