Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 6:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.

2.  Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?

3.  Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?

4.  quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?

5.  Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

6.  Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.

7.  Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.

8.  Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.

9.  Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?

Read complete chapter Secundum Lucam 6