Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 5:5-20 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.

6.  Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.

7.  Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.

8.  Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

9.  Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :

10.  similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.

11.  Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.

12.  Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.

13.  Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.

14.  Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.

15.  Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.

16.  Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.

17.  Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.

18.  Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.

19.  Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.

20.  Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.

Read complete chapter Secundum Lucam 5