Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 5:32-39 Vulgata Latina (VULG)

32.  Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.

33.  At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?

34.  Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?

35.  Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.

36.  Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.

37.  Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :

38.  sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.

39.  Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.

Read complete chapter Secundum Lucam 5