Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 4:5-14 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,

6.  et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.

7.  Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.

8.  Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

9.  Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.

10.  Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :

11.  et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

12.  Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

13.  Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.

14.  Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.

Read complete chapter Secundum Lucam 4