Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 4:33-44 Vulgata Latina (VULG)

33.  Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,

34.  dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.

35.  Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.

36.  Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?

37.  Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

38.  Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.

39.  Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.

40.  Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.

41.  Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.

42.  Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.

43.  Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.

44.  Et erat prædicans in synagogis Galilææ.

Read complete chapter Secundum Lucam 4