Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 4:24-33 Vulgata Latina (VULG)

24.  Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.

25.  In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :

26.  et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.

27.  Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.

28.  Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.

29.  Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.

30.  Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.

31.  Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.

32.  Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.

33.  Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,

Read complete chapter Secundum Lucam 4