Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 4:22-32 Vulgata Latina (VULG)

22.  Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?

23.  Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

24.  Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.

25.  In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :

26.  et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.

27.  Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.

28.  Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.

29.  Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.

30.  Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.

31.  Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.

32.  Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.

Read complete chapter Secundum Lucam 4