Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 3:15-25 Vulgata Latina (VULG)

15.  Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,

16.  respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni :

17.  cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

18.  Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.

19.  Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes,

20.  adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.

21.  Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum :

22.  et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de cælo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.

23.  Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,

24.  qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,

25.  qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,

Read complete chapter Secundum Lucam 3