Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 3:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,

2.  sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto.

3.  Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum,

4.  sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ : Vox clamantis in deserto :Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus :

5.  omnis vallis implebitur,et omnis mons, et collis humiliabitur :et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :

6.  et videbit omnis caro salutare Dei.

7.  Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?

8.  Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.

9.  Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

10.  Et interrogabant eum turbæ, dicentes : Quid ergo faciemus ?

11.  Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.

Read complete chapter Secundum Lucam 3