Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 24:38-53 Vulgata Latina (VULG)

38.  Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?

39.  videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.

40.  Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.

41.  Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?

42.  At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.

43.  Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.

44.  Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.

45.  Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,

46.  et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :

47.  et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.

48.  Vos autem testes estis horum.

49.  Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

50.  Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.

51.  Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.

52.  Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :

53.  et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.

Read complete chapter Secundum Lucam 24