Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 24:25-38 Vulgata Latina (VULG)

25.  Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !

26.  Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?

27.  Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.

28.  Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.

29.  Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.

30.  Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.

31.  Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.

32.  Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?

33.  Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,

34.  dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.

35.  Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

36.  Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.

37.  Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.

38.  Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?

Read complete chapter Secundum Lucam 24