Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 24:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :

2.  et invenerunt lapidem revolutum a monumento.

3.  Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.

4.  Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

5.  Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?

6.  non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,

7.  dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.

8.  Et recordatæ sunt verborum ejus.

9.  Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.

Read complete chapter Secundum Lucam 24