Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 24:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :

2.  et invenerunt lapidem revolutum a monumento.

3.  Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.

4.  Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

5.  Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?

6.  non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,

7.  dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.

8.  Et recordatæ sunt verborum ejus.

9.  Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.

10.  Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.

11.  Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.

12.  Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.

13.  Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.

14.  Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.

15.  Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :

Read complete chapter Secundum Lucam 24