Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 22:9-17 Vulgata Latina (VULG)

9.  At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?

10.  Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,

11.  et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?

12.  Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.

13.  Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

14.  Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

15.  Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16.  Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

17.  Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.

Read complete chapter Secundum Lucam 22