Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 22:63-71 Vulgata Latina (VULG)

63.  Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.

64.  Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?

65.  Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66.  Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.

67.  Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :

68.  si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.

69.  Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

70.  Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.

71.  At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.

Read complete chapter Secundum Lucam 22