62. Et egressus foras Petrus flevit amare.
63. Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.
64. Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?
65. Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
66. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.
67. Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :
68. si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
69. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
70. Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.
71. At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.