Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 22:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

7.  Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

8.  Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.

9.  At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?

10.  Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,

11.  et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?

12.  Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.

13.  Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

14.  Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

15.  Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16.  Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

Read complete chapter Secundum Lucam 22