Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 22:56-67 Vulgata Latina (VULG)

56.  Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.

57.  At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.

58.  Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.

59.  Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.

60.  Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

61.  Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

62.  Et egressus foras Petrus flevit amare.

63.  Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.

64.  Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?

65.  Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66.  Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.

67.  Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :

Read complete chapter Secundum Lucam 22