Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 22:37-50 Vulgata Latina (VULG)

37.  Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.

38.  At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.

39.  Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.

40.  Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.

41.  Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,

42.  dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.

43.  Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

44.  Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.

45.  Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.

46.  Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.

47.  Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.

48.  Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?

49.  Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?

50.  Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.

Read complete chapter Secundum Lucam 22