Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 22:32-40 Vulgata Latina (VULG)

32.  ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

33.  Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

34.  At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :

35.  Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?

36.  At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.

37.  Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.

38.  At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.

39.  Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.

40.  Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.

Read complete chapter Secundum Lucam 22