Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 22:16-32 Vulgata Latina (VULG)

16.  Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

17.  Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.

18.  Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

19.  Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.

20.  Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

21.  Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.

22.  Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.

23.  Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

24.  Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.

25.  Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

26.  Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.

27.  Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :

28.  vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.

29.  Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

30.  ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.

31.  Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :

32.  ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

Read complete chapter Secundum Lucam 22