Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 22:14-21 Vulgata Latina (VULG)

14.  Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

15.  Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16.  Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

17.  Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.

18.  Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

19.  Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.

20.  Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

21.  Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.

Read complete chapter Secundum Lucam 22