Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 22:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :

2.  et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.

3.  Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :

4.  et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

5.  Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.

6.  Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

7.  Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

8.  Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.

9.  At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?

10.  Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,

11.  et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?

Read complete chapter Secundum Lucam 22