Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 21:28-38 Vulgata Latina (VULG)

28.  His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.

29.  Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :

30.  cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.

31.  Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

32.  Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.

33.  Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.

34.  Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :

35.  tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.

36.  Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.

37.  Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.

38.  Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

Read complete chapter Secundum Lucam 21