Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 21:24-33 Vulgata Latina (VULG)

24.  Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

25.  Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :

26.  arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :

27.  et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.

28.  His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.

29.  Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :

30.  cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.

31.  Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

32.  Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.

33.  Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.

Read complete chapter Secundum Lucam 21