Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 21:21-30 Vulgata Latina (VULG)

21.  tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,

22.  quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.

23.  Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.

24.  Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

25.  Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :

26.  arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :

27.  et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.

28.  His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.

29.  Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :

30.  cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.

Read complete chapter Secundum Lucam 21