1. Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2. Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
3. Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.
4. Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
5. Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :
6. Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
7. Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?
8. Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.