Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 21:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

2.  Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.

3.  Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.

4.  Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.

5.  Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :

6.  Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

7.  Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?

8.  Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.

9.  Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.

10.  Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

11.  Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.

12.  Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :

13.  continget autem vobis in testimonium.

Read complete chapter Secundum Lucam 21