Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 20:39-47 Vulgata Latina (VULG)

39.  Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.

40.  Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41.  Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?

42.  et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,

43.  donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

44.  David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?

45.  Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :

46.  Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,

47.  qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.

Read complete chapter Secundum Lucam 20