37. Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
38. Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.
39. Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.
40. Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41. Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?
42. et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,
43. donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
44. David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?
45. Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :
46. Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,
47. qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.