Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 20:35-44 Vulgata Latina (VULG)

35.  illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :

36.  neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

37.  Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.

38.  Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.

39.  Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.

40.  Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41.  Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?

42.  et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,

43.  donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

44.  David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?

Read complete chapter Secundum Lucam 20