Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 20:30-43 Vulgata Latina (VULG)

30.  Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.

31.  Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.

32.  Novissime omnium mortua est et mulier.

33.  In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.

34.  Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :

35.  illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :

36.  neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

37.  Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.

38.  Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.

39.  Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.

40.  Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41.  Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?

42.  et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,

43.  donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Read complete chapter Secundum Lucam 20