Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 20:18-29 Vulgata Latina (VULG)

18.  Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.

19.  Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.

20.  Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.

21.  Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.

22.  Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?

23.  Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?

24.  ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.

25.  Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.

26.  Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.

27.  Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,

28.  dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.

29.  Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.

Read complete chapter Secundum Lucam 20