Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 19:44-48 Vulgata Latina (VULG)

44.  et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.

45.  Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,

46.  dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.

47.  Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere :

48.  et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

Read complete chapter Secundum Lucam 19