Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 19:39-47 Vulgata Latina (VULG)

39.  Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.

40.  Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

41.  Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :

42.  Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

43.  Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :

44.  et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.

45.  Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,

46.  dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.

47.  Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere :

Read complete chapter Secundum Lucam 19