Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 19:29-46 Vulgata Latina (VULG)

29.  Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

30.  dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.

31.  Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.

32.  Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

33.  Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?

34.  At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.

35.  Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

36.  Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :

37.  et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

38.  dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.

39.  Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.

40.  Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

41.  Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :

42.  Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

43.  Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :

44.  et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.

45.  Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,

46.  dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.

Read complete chapter Secundum Lucam 19