Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 19:18-36 Vulgata Latina (VULG)

18.  Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.

19.  Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.

20.  Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :

21.  timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

22.  Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :

23.  et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?

24.  Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

25.  Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.

26.  Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

27.  Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.

28.  Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.

29.  Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

30.  dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.

31.  Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.

32.  Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

33.  Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?

34.  At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.

35.  Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

36.  Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :

Read complete chapter Secundum Lucam 19