Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Secundum Lucam 19:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

13.  Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.

14.  Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.

15.  Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

16.  Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

17.  Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

18.  Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.

19.  Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.

Read complete chapter Secundum Lucam 19