10. Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
11. Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12. Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
13. Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
14. Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
15. Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
16. Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
17. Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
18. Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
19. Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
20. Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :
21. timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
22. Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :
23. et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?
24. Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
25. Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.
26. Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
27. Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.
28. Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.